Cornelia summa celeritate se paravit. brevi tempore mater et filia a servis per urbem ferebantur. in viis erat ingens multitudo hominum. concursabant enim servi, milites, viri, pueri, mulieres. onera ingentia a servis portabantur, nam interdiu nihil intra urbem vehiculo portatur.
omina quae videt Cornelia eam delectant. nunc conspicit poetam versus recitantem, nunc mendicos pecuniam petentes, nunc lecticam elegantissimam quae ab octo servis portatur. in ea recumbit homo obesus qui librum legit.
subito Cornelia duos servos per viam festinantes conspicit, quorum alter porcum parvulum portat. eo ipso tempore e manibus effugit porcus. "Cavete!" exclamant adstantes, sed frustra. homo quidam, qui per viam celeriter currit, porcum vitare non potest. ad terram cadit. paulisper in luto iacet gemens. diende ira commotus servum petit a quo porcus aufugit. Est rixa.
Thank you soooo much i really need help with this!!!!!!!!!!!!!!!!!!
: