Mane erat. Aurelia in cubiculo sedebat. Crines eius curabant duae ancillae, quarum altera speculum tenebat altera crines pectebat. Phrygia, quae crines neglegenter pectebat, dominam vexabat; Syra, quod manus tremebat, speculum non bene tenebat. Aurelia igitur, neglegentia earum vexata, subito, "Quam neglegentes estis!" clamavit. "Abite! Abite! Vocate Corneliam! Eam mecum in urbem ducere volo."
Statim exierunt anciliae.
Mox in cubiculum iniit Cornelia. "Cur me vocavisti, mater?"
Aurelia respondit, "Pater tuus amicos quosdam, in quibus sunt senatores praeclari, ad cenam hodie invitavit. Porcum servus iam emit, sed ego in animo habeo ipsa in urbem ire ad mercatorem quendam cuius taberna non procul abest, nam glires optimos ille vendere solet. si tu vis mecum ire, me u atrio exspecta! Interea servos iubebo sellas ad ianuam ferre."
thanks because i really needed help i have some of the sentences but i still need tocheck my work with you guys or girls