Reply
Tue 16 Mar, 2010 07:21 pm
Hi, can anyone translate this fun latin script to english for me?
Gaius: Marcella, salve! Quid agis?
Marcella: Bene, Marcus. Aliquid novi?
Gaius: Vere! Cupisne aliquid iocosum audire? Ridebis.
Marcella: Certe. Dic autem breviter. Hoc tempore semestris omnia mihi agenda sunt: libri legendi, argumenti scribendi et…
Gaius: Nonne hoc scio? Discipulus sum: puto nihil discipulorum a me alienum esse. En! Hodie magister pronuntiabat: “Nonne scitis dua genera discipulorum esse? Unum genus est eorum qui, aliis studiis oppressi, Latinam tamen perficiunt. Hoc genus gloriam aeternam capiet, et idem puto tibi faciendum esse.
Marcella: Num hoc aliquid novi est? Et audio eum semper clamare, “Otium
delendum est!” Verumne?
Gaius: Sic ut audivisti. Tum ait: “Alterum genus discipulorum est qui tantum sperant se Latinam docturos esse. Videbis eos oscitantes, mittentes ad horas, loquentes inter se, non numquam etiam-O horror! O di magni! O universita!--verba ab magistro dicta neglegentes. Hoc tibi non faciendum est.”
Marcella: Mehercule! Quid putabas?
Gaius: Nihil. Dormiebam. Gaius mihi hoc narravit. His rebus pronuntiatis,
magister ait: “Non is est miser qui iussus laborem perficit; sed is qui invitus perfecit. Admitto laborosum esse studium Latinae, sed nego hunc laborem timendum vobis esse! Nolite desidiosi esse! Dico vobis, discipulis, vos linguam Latinam posse vincere!”
Marcella: Nonne dixi te Latinam debere fugere?
Gaius: Tace! Patefacturus bonam partem sum!
Marcella: Quid est?
Gaius: Denique Gloria surgit dicens, “Fabulae! O miseri discipuli, nonne intellegitis magistros et insidias eorum?” et stilum magnis cum viribus iecit: illud tremens in uterum magistri stetit.
Marcella: Di boni!
Gaius: Ita!
Marcella: Quid accidit?
Gaius: Omnibus perterritis, quisque se servare cupiebat. Omnes fugerunt et, magistro ibi iacente, me iam dormientem relinquerunt.
@bobby22,
Good luck, 'Bobby', you probably should just translate your own test...
Post what you have so far and we'll try to help with anything that's giving you
trouble.